A COMPLAINT OF THE DECAY OF BEGGARS IN THE METROPO
e, most Englisinists -- ed of test of apap; and say, if customary sigle poetry as ture to do more o t and busy metropolis.
Pauperis hic iri requiesco Lyciscus, herilis,
Dum vixi, tutela vigil columenque senectae,
Dux caeco fidus: nec, me ducente, solebat,
Praetenso que hinc baculo, per iniqua locorum
Incertam explorare viam; sed fila secutus,
Quae dubios regerent passus, vestigia tuta
Fixit inoffenso gressu; gelidumque sedile
In nudo nactus saxo, qua praetereuntium
Unda frequens confluxit, ibi miserisque tenebras
Lamentis, noctemque oculis ploravit obortam.
Ploravit nec frustra; obolum dedit alter et alter,
Queis corda et mentem indiderat natura benignam.
Ad latus interea jacui sopitus herile,
Vel mediis vigil in somnis; ad herilia jussa
Auresque atque animum arrectus, seu frustula amice
Porrexit sociasque dapes, seu longa diei
taedia perpessus, reditum sub nocte parabat.
a fuit, dum fata sinebant,
Dum neque languebam morbis, nec inerte senecta;
Quae tandem obrepsit, veterique satellite cascum
Orbavit dominum prisci sed gratia facti
Ne tota intereat, longos deleta per annos,
Exiguum umulum de cespite fecit,
Etsi inopis, non ingratae, munuscula dextrae;
Carmine signavitque brevi, dominumque canemque
Quod memoret, fidumque canem dominumque benignum.
Poor Irus faithful wolf-dog here I lie,